The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DEUS SCIENTIARUM DOMINUS*

DE UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS
STUDIORUM ECCLESIASTICORUM.

 

Deus scientiarum Dominus (1), cum Ecclesiae suae divinum commiserit mandatum docendi omnes gentes (2), eam sine dubio magistram constituit divinae veritatis falli nesciam atque adeo praecipuam totius humanae doctrinae patronam atque altricem. Ecclesiae enim est sacra omnibus hominibus praecepta tradere, quae ipsamet a, Dei Revelatione repetit atque deducit; quoniam autem fides et humana ratio non solum «inter se dissidere nunquam possunt», sed, perspecta eorum omnimoda concordia, «opem quoque sibi mutuam ferunt», nullo non tempore Ecclesia Christi sui officii esse duxit humanarum artium et disciplinarum culturam iuvare atque promovere (3); quod sane bene multa ac luculentissima testantur litterarum monumenta. Etenim, post primam Ecclesiae aetatem, in qua Spiritus Sanctus ipse per se, charismatum suorum abundantia, eam christifidelibus doctrinam suppeditabat, quae in iis forte desideraretur, secundo post Christum natum saeculo praeclarae iam Smyrnae, Romae, Alexandriae, Edessae christianae sapientiae domicilia floruere. Quo saeculo exeunte atque vertente tertio, illustria illa Alexandriae, Caesareae, Antiochiae didascaleia exorta sunt, ex quibus suam hauserunt scientiam, ut praestantiores tantummodo nominemus, Clemens Alexandrinus, Origenes, S. Dionysius Magnus, Eusebius Caesariensis, S. Athanasius, Didymus Caecus, S. Basilius Magnus, S. Gregorius Nazianzenus, S. Gregorius Nyssenus, S. Cyrillus Alexandrinus, S. Ioannes Chrysostomus, Theodoretus. Qui Patres et Scriptores Ecclesiastici, una cum S. Ephraem, S. Hilario Pictaviensi, S. Ambrosio, S. Hieronymo, S. Augustino, aliisque illius aetatis fere innumeris Ecclesiae doctoribus et magistris, in civili hominum consortione, veluti scientiarum optimates ab omnibus habebantur. Exacta vero magnorum Patrum aetate, sollerti potissimum monachorum Episcoporumque opera, scholae non paucae conditae sunt, opitulantibus quidem iis qui rem publicam tunc temporis moderabantur. Ac sine dubio civilis omnium cultus et ecclesiastica doctrina, hoc saeculorum intervallo, idem veluti unum efficiebant, quod e litterariis ludis, — prope cathedrales aedes atque coenobia constitutis — in commune bonum copiose profluebat.

In ea namque mediae aetatis parte, quae obscurissima dici solet, cum litteras ingenuasque artes novi barbarorum incursus permiscere ac submergere minitarentur, hae, ab omnibus derelictae ac misere pessumdatae, apud Catholicae Religionis templa atque monasteria, in unum scilicet, quod daretur, perfugium atque asylum, tuto se receperunt. Atque Concilia annis DCCCXXVI et DCCCLIII Romae habita eam sanciebant legem, quasi lucem in tenebris, qua «in universis episcopiis, subiectisque plebibus, et aliis locis in quibus necessitas occurrisset, omnis cura et diligentia haberetur, ut magistri et doctores constituerentur, qui studia litterarum liberaliumque artium assidue docerent ».

Quod si Romana Ecclesia, hac procellosa aetate, prisca humani cultus documenta neutiquam tutata esset, haud dubie hominum genus eos in perpetuum litterarum thesauros amisisset, quos antiqua tradiderant tempora.

Studiorum autem Universitas, gloriosum illud mediae aetatis institutum, quod eo tempore «Studium» vel «Generale Studium» vocabatur, Ecclesiam habet iam inde ab initio liberalissimam matrem atque patronam. Etenim, si non omnes ab Ecclesia Catholica suum duxerunt exordium Universitates, nihilo setius exploratum omnino est fere omnia antiquitatis Athenaea Romanos Pontifices aut conditores, aut saltem habuisse fautores atque duces.

Qua de re, id certo omnibus admirationem movet quantum Apostolica haec Sedes ad sacrae profanaeque doctrinae profectum contulerit, etiamsi unum saeculum consideretur. In quinquaginta et duabus Universitatibus ante annum MCCCC per litteras conditis, haud minus viginti novem per Romanos tantummodo Pontifices, ac decem praeterea per Imperatoris vel Principum documenta simulque per Apostolicas Constitutiones creatae fuere. Celeberrima autem Athenaea, quae, ut alia praetereamus, Bononiae, Paristis, Oxoniae, Salmanticae, Tolosae, Romae, Patavii, Cantabrigae, Pisis, Perusti, Florentiae, Papiae, Olisipone, Senis, Gratianopoli, Pragae, Vindobonae, Coloniae, Heidelbergae, Lipsiae, Monte Pessulano, Ferrariae, Lovanii, Basileae, Cracoviae, Vilnae, Graecii, Vallisoleti, Mexici, Compluti, Manilae, Sanctae Fidei, Quiti, Limae, Guatimalae, Calari, Leopoli atque Varsaviae constitutae sunt, ab hac Almae Urbis Ecclesia principium vel certe incrementum ceperunt.

Haud raro quidem rei publicae moderatores Ecclesiae regimini atque tutelae Universitates scholasque non paucas pedetentim subduxerunt, attamen Ecclesia, quamquam sua expers libertate omniumque rerum, quibus affluebat, copia, nihilominus, pro sibi insita natura, eiusmodi sapientiae veluti coenacula docendique instituta condere atque fovere nunquam destitit. Ob huiusmodi nempe munus, quod Ecclesia divinitus obtinet, Catholicae Religionis praecones omni prorsus ope contendunt ut prope ea, quae in barbaris regionibus construunt sacella, scholae etiam aperiantur; atque inibi non modo sacras, sed profanas quoque disciplinas pro viribus tradunt, itemque peculiaria scientiae civilisque cultus adiumenta invehunt, ad rudes illas gentes primis litterarum elementis agrorumque colendorum arte imbuendas. Quod si aliquando commenticiae cuiusdam progressionis iactatores, ad regiones illas penetrantes, quas Iesu Christi legati cruce et aratro nobilitarunt, conditas ibi scholas christianis principiis praeceptisque exuere enitentur, iidem infitiari haud poterunt Ecclesiam violatas a se litterarum sedes primum constituisse.

Neque solum in sacrarum Missionum regionibus hominum cultum promovet Ecclesia, sed etiam, immo impensius, in iis nationibus, in quibus plus semel ipsa beneficentiae suo patrimonio despoliata est. Videre igitur est eius opera prosperas studiorum Universitates nostro quoque tempore exoriri, ut ea quae Mediolani Sacro Iesu Cordi dicata est, ut Parisiensis, Insulensis, Andegavensis, Lugdunensis, Tolosana in Gallia, ut Noviomagensis in Hollandia, Lublinensis in Polonia, Berytensis in Syria, Vashingtoniensis in FoederatisAmericae Civitatibus, Quebecensis, Marianopolitana, Octaviensis in Canadensi regione, S. Iacobi in Chilensi Republica, Sciangaiensis et Pekinensis in Sinis, Tokiensis in Iaponia, aliaeque non paucae.

Illud praeterea luculenter ostendit Ecclesiam hominum cultum atque doctrinam impense fovisse, quod magnam semper de bibliothecis condendis asservandisque curam habuit. A Caesariensi enim Bibliotheca ad Ambrosianam usque et Vaticanam quot manu scriptos codices, quot libros typis impressos haec sancta mater Ecclesia summa cum industria collegerit nemo sane enumerare poterit. Atque in comperto est prima iam christiani nominis aetate sacros pastores, ingruente periculo, bonorum suorum iacturam aequo animo passos esse, sed una cum sacrificalibus vasis scientiae volumina diligentissime servasse. Quapropter omni prorsus fundamento destituitur falsa ea quorundam criminatio, Ecclesiam hominum mentibus ignorantiae caliginem offundere; quandoquidem Catholica Religio non insectatores metuit, qui eam martyrii gloria redimire possint, non haereses, quae suum sacrae doctrinae depositum accuratius illustrari iubeant, sed id unum timet: veritatis ignorationem; cum pro certo habeat adversarios, dummodo eius praeceptis atque rationibus, alieno a praeiudicatis opinionibus animo, diligenter studeant, minime eam esse malevola simultate prosecuturos, quemadmodum secundo iam saeculo de Christiani nominis osoribus Tertullianus asseverabat: «Desinunt odisse qui desinunt ignorare» (4).

At si Decessores Nostri, vertentibus saeculis, neque curis pepercerunt neque laboribus, ut disciplinarum studia liberalesque artes alerentur quam maxime, utque omne genus magisteria multis locis instituerentur, peculiarem tamen voluptatem studiumque praecipuum in divinae doctrinae incrementum contulerunt, quippe quae ad caussam sibi divinitus creditam potissimum conducat (5). Iamvero Nos, gravissimi a Deo Nobis demandati muneris probe conscii, actuosissime ad sacras praesertim disciplinas animum adiecimus Nostrum, pro viribus contendentes, ut ecclesiasticae Universitates Facultatesque, sicut praecipua dignitate sua, ita etiam studiorum subtilitate scientiarumque splendore inter cetera omnia Athenaea in primis eniteant. Siquidem, vixdum ad supremi Pontificatus cathedram evecti, officii Nostri duximus eam apparare legem, qua altioris huiusmodi disciplinae Institutis, plus centum ubique gentium conditis, finis assequendus clarius proponeretur, docendi methodus accuratius praescriberetur, unius denique formae constitutio definiretur, minime tamen peculiaribus posthabitis rerum locorumque rationibus, ita quidem ut eadem praesentibus necessitatibus omnino respondere valeant.

Omne genus errores, nostris potissimum temporibus, sapientiae specie fucari solent, quo magis ab omnibus credantur, cum doctrinae lumen plurimum possit multorum animos allicere. Pernecesse igitur est eos christifideles, qui scientiarum pervestigationi aptiores se praebeant, ac potissimum delectos sacrorum alumnos, fusis ad Patrem luminum precibus (6) memoresque illius sententiae «in malevolam animam non introibit sapientia» (7), penitus in sacras disciplinas et in eas, quae quomodocumque cum iisdem cohaereant, animum intendere atque ita id omne adipisci, ut possint, occasione data, catholicam veritatem lite docere et contra adversariorum incursus ac fallacias strenuissime tutari.

Equidem, pro Nostra parte pro Nostraque facultate, nihil Nobis reliqui faciemus, ut sacrae disciplinae, sicut olim in publicis studiorum Universitatibus primas ferebant, ita nunc quoque, potiorem locum teneant, cum id ditissimus postulet, quem impertiuntur, veritatis thesaurus, et salutaris ille impulsus, quem in catholica confumanda fide, in errorum tenebris profligandis, in omnium moribus ad evangelica praecepta conformandis pro natura sua exercent. Ita enim auspicato continget, ut omnes homines, de tenebris in admirabile lumen fidei vocati (8), ad agnitionem veritatis veniant (9) et omnis intellectus, adiuvante Dei gratia, in captivitatem redigatur in obsequium Christi (10).

Quibus Nos propositis rationibusque permoti, prope Sacram Seminariorum Studiorumque Universitatum Congregationem peculiare constitutum voluimus Consilium ex viris rerum intellegentia et usu praestantibus, cui quidem incumberet rebus omnibus studere atque consulere, quae ad studiorum ecclesiasticorum Universitates et Facultates ordinandas perficiendasque pertinerent — missis interim quae postea cum de aliis institutionibus tum praesertim de Pontificia Romana a S. Thoma Aquinate Academia, quam peculiari prosequimur cura, magis magisque promovenda adiungere opportunum videbitur. Quod quidem Consilium, post diuturnam diligentemque operam, adiutum sane a lectissimis variarum nationum doctoribus, laudabili omnino sollertia concreditum sibi munus, sub auspicio ac ductu Nostro, feliciter explevit. Quapropter Nos, optata Nostra tandem ad effectum adducentes, omnibus mature perpensis, ac suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine has, quae sequuntur, leges et normas decernimus atque statuimus, easdemque ab omnibus, ad quos pertinent, observari iubemus.

TITULUS I

Normae generales

Art. 1

Universitates et Facultates studiorum ecclesiasticorum eae sunt, quae auctoritate Sanctae Sedis ad disciplinas sacras vel cum sacris conexas tradendas et excolendas instituuntur, cum iure conferendi gradus academicos.

Art. 2

Universitatum et Facultatum studiorum ecclesiasticorum finis est: auditores disciplinis, quae sacrae vel cum sacris conexae sunt, secundum doctrinam catholicam altius instituere; eos ad fontium cognitionem, ad investigationis laborisque scientifici usum atque ad magisterium exercendum instruere; denique iisdem disciplinis excolendis provehendisque quam maxime consulere.

Art. 3

§ 1. — Facultates studiorum ecclesiasticorum censentur: Theologicae, Iuridicae, Philosophicae, aliae denique omnes, quae ad finem, de quo in art. 2, a Sancta Sede instituantur.

§ 2. — Nomine Universitatum vel Facultatum comprehenduntur etiam haec Instituta a Sancta Sede in Urbe erecta:

Pontificium Institutum Biblicum, Pontificium Institutum Studiorum Orientalium, Pontificium Institutum Utriusque Iuris, Pontificium Institutum Archaeologiae Christianae, Pontificium Institutum Musicae Sacrae.

Art. 4

Canonica erectio et suprema moderatio cuiusvis Universitatis et Facultatis studiorum ecclesiasticorum, in locis quoque et Institutis quae Sacris Congregationibus pro Ecclesia Orientali et de Propaganda Fide subiecta sunt, atque etiam Facultatum quae sunt pro Religiosis Familiis quibuslibet, reservantur Sacrae Congregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus.

Art. 5

Statuta una cum Ratione studiorum uniuscuiusque Universitatis vel Facultatis indigent approbatione Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.

Art. 6

Solis Universitatibus vel Facultatibus canonice erectis et ad normam huius Constitutionis approbatis ius est conferendi gradus academicos qui effectus canonicos habeant, salvo praescripto art. 36 § 2.

Art. 7

§ 1. — Gradus academici tres sunt: Baccalaureatus, Licentia seu Prolytatus, Laurea seu Doctoratus.

§ 2. — Quaevis Facultas coniert Licentiam et Lauream; liberum est singulis Facultatibus conferre etiam Baccalaureatum.

§ 3. — Gradus academici e disciplinis praecipuis Universitatum vel Facultatum, in quibus conferuntur, appellationem trahunt.

Art. 8

Baccalaureatus est gradus academicus ex quo cognoscitur eum qui hoc gradu donatur tale suae doctrinae specimen dedisse, ut idoneus censeatur ad curriculum persequendum pro gradibus academicis superioribus.

Art. 9

Licentia est gradus academicus ex quo cognoscitur eum qui hoc gradu donatur praestitutum studiorum curriculum absolvisse et tale suae doctrinae specimen dedisse, ut idoneus haberi possit ad docendum in scholis quae gradus academicos non conferunt.

Art. 10

§ 1. — Laurea est gradus academicus ex quo cognoscitur eum qui hoc gradu donatur tale suae doctrinae et peritiae specimen dedisse, ut idoneus haberi possit, salvo praescripto art. 21, ad docendum etiam in Universitate vel Facultate.

§ 2. — Laurea peculiaria iura confert, quae in can. 1378 C. I. C. recensentur.

§ 3. — Laurea in Re biblica, apud Pontificiam Commissionem Biblicam vel Pontificium Institutum Biblicum acquisita, eadem clericis parit iura eosdemque canonicos effectus ac Laurea in sacra Theologia.

Art. 11

Ad hanc Constitutionem accommodandae sunt etiam Facultates studiorum ecclesiasticorum in civilibus Universitatibus erectae, ratione habita Conventionum quae a Sancta Sede cum variis nationibus initae sunt et adhuc vigent.

Art. 12

Ad hanc Constitutionem rite exsequendam serventur Ordinationes Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.

TITULUS II

De personis et regimine

1. — Auctoritates Academicae — Officiales

Art. 13

§ 1.— Universitatis vel Facultatis regimen exercent Auctoritates Academicae, quarum praecipuae sunt: Magnus Cancellarius, Rector Magnificus vel Praeses, Facultatum Decani.

§ 2. — Auctoritates Academicas in Universitate vel Facultate regenda et administranda adiuvant Officiales.

Art. 14

§ 1. — Universitati vel Facultati praeest Magnus Cancellarius, qui nomine Sanctae Sedis rebus omnibus, quae ad regimen ac studia pertinent invigilat.

§ 2. — Magnus Cancellarius est Praelatus Ordinarius a quo Universitas vel Facultas iure pendet, nisi Sancta Sedes expresse alium constituerit.

Art. 15

Universitas regitur a Rectore Magnifico, singulae eius Facultates a Decanis, Facultas vero quae una sit a Praeside. His autem Auctoritatibus, pro locorum consuetudine et singularum Universitatum vel Facultatum natura, ad res scientificas, disciplinares, oeconomicas administrandas unum vel plura adsunt Consilia.

Art. 16

Rector et Praeses a Sacra Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus nominantur aut saltem, sic ubi ex iure peculiari ad alios eorum nominatio pertineat, eiusdem Sacrae Congregationis confirmatione indigente

Art. 17

Universitatis vel Facultatis Statuta definiant: num, praeter Magnum Cancellarium, Rectorem Magnificum vel Praesidem, Facultatum Decanos, habeantur aliae Auctoritates; quomodo hae et praeterea quomodo Decani Facultatum, Consilia, Officiales constituantur et quamdiu munere fungantur; quae singulorum sint officia ac iura.

Art. 18

Si Universitas vel Facultas cum clericorum Seminario vel Collegio coniuncta sit, Statuta clare et efficaciter provideant, ut illius rectio academica ab huius vita et disciplina rite distinguatur. 

2. — Professores

Art. 19

§ 1. — In unaquaque Universitate vel Facultate iustus sit Professorum numerus. Habeantur in primis Professores ordinarii, seu qui pleno ac firmo iure in Professorum Collegium sunt cooptati.

§ 2. — Praeter Professores ordinarios sint quoque extraordinarii, seu qui, etsi debitis dotibus ornati, nondum omni ac pleno iure gaudente

§ 3. — Pro opportunitate etiam alli assumi possunt Professores, qui ad certum tempus munere fungantur tradendi aliquam disciplinam.

Art. 20

Statuta Universitatis vel Facultatis decernant:

a) quot, saltem, pro numero et momento disciplinarum debeant esse Professores et quot ex iis ordinarii;

b) quot sint Professorum ordines et quae cuiusque ordinis officia et iura, ratione habita iustarum consuetudinum et traditionum;

c) a quibus, quomodo, cuiusque ordinis nominentur quibus condicionibus Professores ac promoveantur.

Art. 21

Ut quis in Professorum Collegium legitime cooptetur, requiritur ut:

1° doctrinae copia et bonis moribus et prudentia praefulgeat;

2° Laurea congruenti praeditus sit;

3° certis documentis, praesertim libris vel dissertationibus scriptis, se ad docendum idoneum probaverit;

4° professionem Fidei emiserit secundum formulam a Sancta Sede approbatam, ad normam can. 1406 § 1, 80 C. I. C. et Decreti Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 Martii 1918;

5° missionem canonicam docendi, post impetratum Nihil obstat Sanctae Sedis, a Magno Cancellario acceperit.

Art. 22

Si quis Professor vel doctrinam catholicam laeserit vel a vitae integritate defecerit, pro gravitate culpae ad normam Statutorum puniatur et, si res ferat, missione canonica docendi a Magno Cancellario privetur.

3. — Auditores

Art. 23

Auditores dividuntur in eos qui ad gradus academicos contendunt et eos qui ad gradus academicos non contendunt.

Art. 24

Ut quis in Universitatem vel Facultatem ascribi possit, exhibeat oportet,

si sit clericus: litteras commendatitias Praelati sui Ordinarii, servatis ceteris praescriptionibus ecclesiasticis quae forte sint;

si sit laicus: competentis Auctoritatis ecclesiasticae litteras testimoniales de vita et moribus.

Art. 25

Ut quis in Universitatem vel Facultatem ad gradus academicos adipiscendos ascribi possit, afferre debet, praeter ea quae in art. 24 praecipiuntur, authentica testimonia, ex quibus appareat eum:

1° curriculum medium studiorum classicorum rite absolvisse;

a) pro Facultate Theologica: studiis mediis classicis rite peractis, saltem per biennium universae Philosophiae scholasticae studuisse et praescripta examina superasse;

b) pro Pontificio Instituto Biblico: consecutum esse Licentiam in sacra Theologia;

c) si sit clericus, pro Facultate Iuris Canonici, Pontificio Instituto Studiorum Orientalium, Pontificio Instituto Utriusque Iuris, Pontificio Instituto Archaeologiae Christianae, Pontificio Instituto Musicae Sacrae: cursum philosophico-theologicum ad normam can. 1365 C. I. C. complevisse.

Art. 26

Nemo simul ascribi potest in plures Facultates ad gradus academicos in illis assequendos.

Art. 27

Ab una Universitate vel Facultate ad aliam transire licet, servatis Ordinationibus Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.

Art. 28

Auditor qui aliqua ratione deliquerit, meritis poenis ad normam Statutorum puniatur et in casibus gravioribus ab Universitate vel Facultate excludatur.

TITULUS III

De ratione studiorum

1. — Methodus generalis docendi

Art. 29

Methodus in singulis Universitatibus vel Facultatibus talis adhibeatur, sive in disciplinis seligendis et ordinandis sive in argumentis proponendis et explicandis, qualis requiritur ut auditorum mentes ad finem, iisdem Universitatibus vel Facultatibus propositum, cohaerenter excolantur.

Nominatim:

a) In Facultate Theologica principem locum teneat sacra Theologia. Haec autem disciplina methodo cum positiva tum scholastica tradenda est; ideo veritatibus fidei expositis et ex sacra Scriptura et Traditione demonstratis, earum veritatum natura et intima ratio ad principia et doctrinam S. Thomae Aquinatis investigentur et illustrentur.

b) In Facultate Iuris Canonici tam historia et textus legum ecclesiasticarum quam earundem ratio et nexus modo scientifico exponantur.

c) In Facultate Philosophica Philosophia scholastica tradatur, eaque ita ut auditores plena cohaerentique synthesi doctrinae ad methodum et principia S. Thomae Aquinatis instituantur. Ex hac autem doctrina diversa philosophorum systemata examinentur et diiudicentur.

d) In Pontificio Instituto Biblico disciplinae, quae ad sacram Scripturam utcumque illustrandam conducunt, ita tradantur, ut sacrarum Litterarum auctoritas cum humana tum divina vindicetur, atque sensus verbi divinitus inspirati ad mentem Ecclesiae indagetur et explicetur.

e) In Pontificio Instituto Studiorum Orientalium disciplinae, quae ad intellegendas condiciones religiosas totius vicini Orientis conducunt, ita ex ipsis fontibus illustrentur, ut auditores etiam non catholici plenam veritatem de unius Catholicae Ecclesiae missione divina percipiant.

f) In Pontificio Instituto Utriusque Iuris, fontibus investigatis, iuridico apparatu adhibito atque legibus inter se collatist sive in Iure canonico sive in iure civili, cum romano tum vigenti, solida tradatur institutio.

g) In Pontificio Instituto Archaeologiae Christianae ita in antiqua monumenta christiana studio historico-critico inquiratur, ut auditores ad doctrinam, instituta, vitam pristinae Ecclesiae per tutam certioremque illorum monumentorum interpretationem illustranda idonei efficiantur.

h) In Pontificio Instituto Musicae Sacrae disciplinae methodo historico-critica et theoretico-practica ita tradantur, ut auditores, secundum normas Motu Proprio Pii Pp. X De Musica Sacra d. d. 22 N ovembris 1903, et Constitutione Pii Pp. XI Divini Cultus Sanctitatem d. d. 20 Decembris 1928 editas, historia, scientia, peritia sive cantus gregoriani sive compositionis sacrorum concentuum sive organi pulsandi, in usum maxime et decus sacrae Liturgiae, instituantur.

Art. 30

§ 1. — In singulis Facultatibus, praeter lectiones, fiant exercitationes, quibus auditores scientificam investigandi methodum et artem proponendi etiam scriptis ea quae studio assecuti sint, sub Professorum ductu addiscant. § 2. — In Facultate Theologica et Philosophica habeantur disputationes scholasticae, quibus auditores doctrinam penitus cognoscere, dilucide exponere, efficaciter tueri assuescant. -

2. — Studiorum curriculum

Art. 31

Studiorum curriculum absolvitur: 

a) in Facultate Theologica annis quinque;

b) in Facultate Iuris Canonici annis tribus;

c) in Facultate Philosophica annis quattuor;

d) in Pontificio Instituto Biblico annis tribus;

e) in Pontificio Instituto Studiorum Orientalium annis tribus;

f) in Pontificio Instituto Utriusque Iuris annis quattuor;

g) in Pontificio Instituto Archaeologiae Christianae annis tribus;

h) in Pontificii Instituti Musicae Sacrae sectione Cantus gregoriani annis tribus, sectione Compositionis sacrorum concentuum annis quinque, sectione Organi annis quattuor.

Art. 32

Statuta Universitatis vel Facultatis decernant quae ratio habenda sit graduum academicorum qui in aliis disciplinis acquisiti sint, atque studiorum alibi, praesertim in clericorum Seminariis vel Collegiis, peractorum ad curriculum opportune contrahendum, spectatis Ordinationibus Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.

3. — Disciplinae tradendae et examina

Art. 33

§ 1. — Disciplinae dividuntur in:

principales, quae essentialiter requiruntur ad finem Facultatis assequendum;

auxiliares, quae ad principales bene tractandas necessariae  sunt;

speciales, quae disciplinas, sive principales sive auxiliares, complent quodammodo atque perficiunt.

§ 2. — In singulis Facultatibus, pro suis cuiusque peculiaribus traditionibus et pro locorum rationibus, praeter disciplinas principales et auxiliares, etiam aliquot ex specialibus tradantur vel peculiares cursus de quaestionibus maioris momenti ex disciplinis sive principalibus sive auxiliaribus instituantur. Quae speciales disciplinae vel peculiares cursus apte in sectiones distribui possunt.

§ 3. — Auditoribus ad gradus academicos contendentibus praescribuntur omnes disciplinae principales et auxiliares ac praeterea una alterave ex specialibus aut aliquot cursus peculiares, ad normam Statutorum Universitatis vel Facultatis.

Art. 34

Ad validitatem graduum academicorum examina subeunda sunt de omnibus et singulis disciplinis ad normam art. 33 § 3 praescriptis.

TlTULUS IV

De collatione graduum academicorum

Art. 35

Gradus academici in Universitatibus vel Facultatibus studiorum ecclesiasticorum nomine Summi Pontificis regnantis et, Sede vacante, nomine Sanctae Sedis conferuntur.

Art. 36

§ 1. — Gradus academici ab Academiis vel Collegiis vel Institutis cuiuscumque generis quae scholas proprias non habent, conferri nequeunt, salvo praescripto § 2.

§ 2. — Pontificia Commissio de Re Biblica, ex Litteris Apostolicis Pii pp. X Scripturae Sanctae d. d. 23 Februarii 1904, Licentiam et Lauream in Re biblica conferre potest, ad normam tamen, congrua congruis referendo, praescriptorum art. 24, 25 l°, 2° b), 26, 38, 39, 40, 43 d), 44, 45 d), 46, 52.

Art. 37

Firmis praescriptis art. 24, 25, 26, 32, 36, ut quis ad gradus academicos consequendos admitti possit, necesse est scholas de omnibus disciplinis, ad normam art. 33 § 3 praescriptis, rite frequentaverit in Facultate canonice erecta et approbata.

Art. 38

Qui gradibus academicis donandi sunt professionem fidei emittant secundum formulam a Sancta Sede approbatam, ad normam can. 1406 § 1, 8° C. I. C. et Decreti Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 Martii 1918.

Art. 39

Nemo Laurea donetur, nisi Licentiam antea consecutus sit.

Art. 40

Universitates vel Facultates Lauream ad honorem conferre nequeunt, nisi ex peculiari concessione singulis in casibus a Sancta Sede impetranda

1. — Baccalaureatus

Art. 41

Baccalaureatus conferri non potest:

a) in sacra Theologia ante expletum annum secundum ab incepto studiorum curriculo;

b) in Iure canonico ante expletum annum primum;

c) in Philosophia ante expletum annum secundum;

d) in Re biblica ante expletum annum primum;

e) in Studiis orientalibus ante expletum annum primum;

f) in utroque Iure ante expletum annum secundum;

g) inArchaeologia christiana ante expletum annum primum;

h) in Cantu gregoriano ante expletum annum primum, in Compositione sacrorum concentuum ante expletum annum tertium, in Organo ante expletum annum secundum.

Art. 42

Firmo praescripto art. 37, qui ad Baccalaureatum contendit, talibus examinibus de disciplinis superiore tempore traditis subiciatur, ut liqueat num ad curriculum persequendum ad normam art. 8 idoneus sit,

2. — Licentia

Art. 43

Licentia conferri non potest:

a) in sacra Theologia ante expletum annum quartum ab incepto studiorum curriculo;

b) in Iure canonico ante expletum annum secundum;

c) in Philosophia ante expletum annum tertium;

d) in Re biblica ante expletum annum secundum;

e) in Studiis orientalibus ante expletum annum secundum;

f) in utroque Iure ante expletum annum tertium;

g) in Archaeologia christiana ante expletum annum secundum;

h) in Cantu gregoriano ante expletum annum secundum, in Compositione sacrorum concentuum ante expletum annum quartum, in Organo ante expletum annum tertium.

Art. 44

Firmo praescripto art. 37, qui ad Licentiam contendit, subiciatur examini peculiari, ex quo appareat eum sibi comparasse doctrinam ad normam art. 9.

3. — Laurea

Art. 45

Laurea conferri non potest:

a) in sacra Theologia ante expletum annum quintum ab incepto studiorum curriculo;

b) in Iure canonico ante expletum annum tertium;

c) in Philosophia ante expletum annum quartum;

d) in Re biblica ante expletum biennium post Licentiam;

e) in Studiis orientalibus ante expletum annum tertium;

f) in utroque Iure ante expletum annum quartum;

g) in Archaeologia christiana ante expletum annum tertium;

h) in Cantu gregoriano ante expletum annum tertium, in Compositione sacrorum concentuum ante expletum annum quintum, in Organo ante expletum annum quartum.

Art. 46

§ 1.— Candidatus, omnibus praemittendisexaminibus superatis et opera exercitationibus ad normam Statutorum Universitatis vel Facultatis data, ut Lauream assequi possit, debet praeterea:

1° exhibere dissertationem scriptam, quae eum investigationibus scientificis aptum esse demonstret et ad scientiae profectum conducat quaeque saltem ex parte, secundum Statuta Universitatis vel Facultatis, typis edatur;

2° hanc ipsam dissertationem eoram Auctoritatibus Academicis et Professoribus Universitatis vel Facultatis palam defendere.

§ 2. — Universitas vel Facultas, praeter dissertationem et dissertationis defensionem, aliquod aliud statuat experimentum a candidato eoram dandum.

TITULUS V

De rebus didacticis et oeconomicis

1. — Aedificium

Art. 47

Quaevis Universitas vel Facultas auditoria habeat non solum scholis et exercitationibus unice destinata, sed etiam, tam amplitudine quam numero, disciplinis tradendis atque auditorum frequentiae respondentia.

2. — Bibliotheca et adiumenta scientifica

Art. 48

In unaquaque Universitate vel Facultate bibliotheca adsit ad Professorum auditorumque usum accommodata, in ordinem redacta, opportunis catalogis instructa, quae Universitatis vel Facultatis disciplinis tam tradendis quam discendis atque exercitationibus servire possit.

Art. 49

Universitas vel Facultas, pro peculiari suo fine, institutis et laboratoriis scientificis ac rebus omnibus quae pro scholis requiruntur praedita sito .

3. — Professorum et Officialium honoraria atque auditorum tributa

Art. 50

§ 1. - Professoribus honoraria pendantur vitae honeste, pro amplissimi muneris dignitate, sustentandae et sui status necessitatibus consentanea.

§ 2. — Officialibus digna remuneratio concedatur.

Art. 51

Omnibus qui Universitati vel Facultati stabiliter servierint, cum a munere, iusta de causa, cessaverint, honoraria emerita ita statuantur, ut vitam decenter agere possint. 

Art. 52

Statuta Universitatis vel Facultatis decernant quid auditores pro admissione, ascriptione annua, examinibus, diplomate persolvere debeant.

TlTULUS VI

Normae transitoriae

Art. 53

U niversa haee Constitutio valere incipiet a primo die anni academici 1932-1933; articuli vero 4, 35, 36, 38, 39, 40 a primo die anni academici 1931-1932.

Art. 54

Studia et examina, quae in Universitatibus vel Facultatibus ad gradus academicos consequendos ante annum aeademicum 1932- 1933 secundum leges usque adhuc vigentes facta sint, valida habentur. Reliqua vero studia et examina a primo die anni academici 1932-1933, etiam auditoribus qui curriculum iam antea inceperint, facienda sunt ad normam huius Constitutionis et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus Ordinationum.

Art. 55

Facultates Theologicae canonice erectae pro iis qui, curriculo philosophico-theologco ad normam can. 1365 C. I. C. expleto, aliquas disciplinas theologicas altius pleniusque excolere intendunt, manere permittuntur, donec Sanctae Sedi aliud visum fuerit; interim tamen Statuta sua, quantum salvo peculiari earum fine fieri potest, ad hanc Constitutionem et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus Ordinationes accommodare debent.

Art. 56

Omnes Universitates vel Facultates studiorum ecclesiasticorum a Sancta Sede iam erectae et approbatae, comprehensis his de quibus in art. 55, Statuta sua, ad hanc Constitutionem et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus Ordinationes accommodata, ante diem trigesimum mensis Iunii anni 1932 eidem Sacrae Congregationi exhibere debent, simul cum relatione de vita academica et oeconomica superioris triennii. 

Art. 57

Si qua Universitas vel Facultas praescripto art. 56 non obtemperaverit, ius vel privilegium gradus academicos conferendi ipso facto amittet.

Art. 58

Vigentes in praesenti contra hanc Constitutionem leges vel consuetudines, sive universales sive particulares, etiam specialissima et individua mentione dignae, abrogantur. Item privilegia a Sancta Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa, quae eiusdem Constitutionis praescriptis contraria sint, omnino revocantur.

Volumus denique ut praesentium Litterarum exemplis etiam impressis, sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel in officio constituti munitis et nomine alicuius notarii publici subscripto, eadem prorsus adhibeatur fides, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.

Quae autem per hanc Nostram Constitutionem statuimus, decrevimus, ediximus, mandavimus, rata omnia et firma consistere ac permanere auctoritate Nostra volumus et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo primo, die vicesima quarta mensis Maii, in Festo Pentecostes, Pontificatus Nostri anno decimo.

FR. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH,
Cancellarius S. R. E.
 

 

CAIETANUS Card. BISLETI,
Sacrae Congreg. de Seminariis et Studiorum Universitatibus Praefectus.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonotariorum Apost.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.


SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS

ORDINATIONES
AD CONSTlTUTlONEM APOSTOLICAM
« DEUS SCIENTIARUM DOMINUS »
DE UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS
STUDIORUM ECCLESIASTICORUM
RITE EXSEQUENDAM.

Sacra Congregatio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposita, ad normam art. 12 Constitutionis Apostolicae « Deus scientiarum Dominus » d. XXIV Maii anno MDCCCCXXXI datae, Ordinationes quae sequuntur Universitatibus et Facultatibus studiorum ecclesiasticorum tradit easdemque religiose servandas praescribit.

TITULUS I

Normae generales
(Const. Apost., art. 1-12)

Art. 1

Cum a Sacra Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus petitur ut Universitas vel facultas canonice erigatur cum iure conferendi gradus academicos,

l° ostendatur ob locorum et temporis rationes opportunum esse novam Universitatem vel Facultatem erigi et spem certam fore, ut erigenda Universitas vel Facultas veram afferat utilitatem;

2° demonstretur haberi posse omnia quae requiruntur, ut Universitas vel Facultas vitâ scientificâ floreat:

a) iustum Professorum numerum ad normam art. 19 Constitutionis Apostolicae,

b) auditoria, bibliothecam, supellectilem, sicut in art. 47-49 Constitutionis Apostolicae et in art. 44-46 harum Ordinationum praescribitur,

c) pecuniae summam quae necessitatibus Universitatis vel Facultatis sufficiat;

3° exhibeantur:

a) Statuta cum Ratione Studiorum Constitutioni Apostolicae et his Ordinationibus congruentia,

b) aedium descriptio,

c) accepti et expensi annui accurata propositio.

Art. 2

Sacra Congregatio ius comerendi gradus academicos non ante concedet, quam ea quae requiruntur ad effectum perducta sint; neque ius illud in modum stabilem confirmabit, nisi nova Universitas vel Facultas vitae suae academicae Constitutioni Apostolicae et his Ordinationibus congruentis per aliquot annos experimentum dederit.

Art. 3

Ad Statuta conficienda ante oculos habeantur Normae quae Appendice II, his Ordinationibus adiuncta, continentur.

Art. 4

Singulae Universitates vel Facultates canonice erectae et approbatae tertio quoque anno ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus relationem de statu suo tam academico quam oeconomico, secundum Normas his Ordinationibus Appendice III adiunctas, mittere debent.

TITULUS II

De personis et regimine
(Const. Apost., art. 13-28)

1. — Auctoritates Academicae — Officiales (Const. Apost., art. 13-28)

Art. 5

Magnus Cancellarius

1° doctrinae orthodoxiam tutatur;

2° providet ut praescripta Sanctae Sedis fideliter observentur;

3° Sacrae Congregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus nomina proponit eorum qui ad Rectoris vel Praesidis officium exercendum apti habeantur, aut ab eadem confirmationem petit eius qui Rector vel Praeses ad normam art. 16 Constitutionis Apostolicae ab aliis nominatus sit;

4° professionem fidei Rectoris vel Praesidis, secundum formulam a Sancta Sede approbatam, ad normam art. 1406 § 1, 8° C. I. C. et Decreti Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 Martii 1918, accipit;

5° Professoribus legitime nominatis missionem canonicam confert eosdemque hac missione ad normam art. 22 Constitutionis Apostolicae privare potesti

6° examinibus ad Lauream consequendam, de quibus in art. 46 § 1, 2° et § 2 Constitutionis Apostolicae, de iure praesidet;

7° documentis authenticis Licentiae et Laureae primo loco subscribit vel suo nomine ab alio subscribendum curati

8° Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus de rebus gravioribus, quae ad Universitatem vel Facultatem pertinent, certiorem facit, eique tertio quoque anno accuratam relationem, de qua in art. 4 harum Ordinationum, exhibet.

Art. 6

Rector vel Praeses

l° exsequitur praescripta Sanctae Sedis et Statuta Universitatis vel Facultatis;

2° accipit professionem fidei secundum formulam a Sancta Sede approbatam omnium Professorum Universitatis vel Facultatis, ad normam can. 1406 § 1 n. 8° C. I. C. et Decreti Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 Martii 1918, itemque eorum qui, examine superato, academicis gradibus donandi sunt;

3° curat ut Professores in docendo Rationem Studiorum rite approbatam accurate sequantur;

4° convocat Universitatis vel Facultatis Consilia, eisque praesidet;

5° auditores ad Universitatem vel Facultatem admittit, eorum studiis et moribus prospicit eosque, si quid culpae commiserint, meritis poenis ad normam art. 28 Constitutionis Apostolicae piectit;

6° examinibus, ad normam art. 42 et 44 Constitutionis Apostolicae subeundis, si intersit, praesidet;

7° documentis authenticis Baccalaureatus primo loco et ceterorum graduum academicorum secundo loco subscribit;

8° ad Magnum Cancellarium de studiis, disciplina, rebus pecuniariis referti

9° quotannis ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus summaria ad rem statisticam pertinentia, secundum schemata ab eadem Sacra Congregatione redigenda, mittit.

Art. 7

Facultatis Decanus

1° vigilanter custodit doctrinam in propria Facultate tradendam;

 2° praeest conventibus Facultatis, nisi ipse Rector intersit;

.3° refert ad Rectorem quae a Facultate proponuntur;

4° quae ab Auctoritatibus superioribus statuuntur, in Facultate exsequenda curat;

5° de iure praeest examinibus de quibus in art. 34 Constitutionis Apostolicae, salvis art. 5, 6° et art. 6, 6° harum Ordinationum.

Art. 8

Officiales pro muneris sui gravitate in maiores et minores dividuntur.

Art. 9

Rector Magnificus, Praeses, Decani in rebus, quae maioris momenti sunt, sua cuiusque Consilia interrogare debent.

2. — Professores
(Const. Apost., art. 19-22)

Qui praesunt Universitati vel Facultati caveant, ne cui Professori munus concredant tradendi disciplinas inter se dispares, neve quemquam numero scholarum ita onerent, ut a debita earum praeparatione et a labore scientifico prohibeatur.

Art. 11

Professoribus non licet onera vel officia obire, quibus a munere docendi rite implendo impediantur.

3. — Auditores
(Const. Apost., art. 23-28)

Art. 12

Universitatis vel Facultatis auditores, qui quacumque de causa ad gradus academicos non contendunt, admitti possunt sive ad omnes scholas frequentandas sive ad aliquas tantum, quas sibi eligerint, firmo tamen praescripto art. 24 Constitutionis Apostolicae.

Art. 13

Curriculum medium studiorum classicorum, de quo in art. 25, l° Constitutionis Apostolicae, praeter convenientem institutionem religiosam et linguas litterasque latinas, graecas, patrias, quae disciplinae praecipuae sunt, complecti debet etiam Historiam naturalem, Mathesim, Physicam, Chimiam, Geographiam, Historiam civilem, et quidem tantum quantum in eo qui ad studia academica accedit requiri solet, secundum normas Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. 

Art. 14

Curriculum medium studiorum classicorum rite peractum esse documentis authenticis Auctoritatis ecclesiasticae vel civilis probari debet, firmo iure Universitatis vel Facultatis imponendi exameu, quandocumque documenta allata non sufficere censeantur.

Art. 15

Si quis alumnus e schola media sive civili sive ecclesiastica venerit, in qua una vel plures disciplinae, de quibus in art. 13, omnino non sint aut saltem non satis sint traditae, earum studium supplere atque in examine satisfacere debet, secundum Statuta Universitatis vel Facultatis.

Art. 16

§ 1. — Biennium Philosophiae scholasticae, quod ex art. 25, 2° a) Constitutionis Apostolicae prorsus requiritur ut quis in Facultate Theologica gradus academicos appetere possit, complectitur studium Logicae, Cosmologiae, Psychologiae, Criticae seu Criteriologiae, Ontologiae, Theologiae naturalis, Ethicae et Iuris naturalis, Historiae philosophiae.

§ 2. — Biennium, de quo in § 1, rite absolvi debet, Curriculo medio studiorum classicorum confecto, in Facultate Philosophica vel in aliqua schola superiore ad Philosophiam scholasticam docendam destinata et ab Auctoritate ecclesiastica ad hoc approbata.

§ 3. — Qui legitimis documentis probaverit se cursum Philosophiae scholasticae aliter ac in § 2 praescribitur absolvisse, in Facultatem Theologicam ascribi non potest, nisi in illius disciplinae studium saltem per annum in Facultate Philosophica vel in schola, de qua in eadem § 2, incubuerit et in examine de omnibus Philosophiae scholasticae partibus satisfecerit.

Art. 17

§ 1. — Ab una Universitate vel Facultate ad aliam transire licet etiam ad eadem studia continuanda, ea tamen condicione ut nemo ad Licentiam admittatur, quin tempore curriculi peracti omnes disciplinas ad normam art. 33 § 3 Constitutionis Apostolicae praescriptas rite absolverit.

§ 2. - Transitus, de quo in § 1, fieri potest tantum initio anni academici aut, ubi annus academicus in semestria dividitur, initio singulorum semestrium; ne fiat tamen nisi iusta de causa.

§ 3. — Firmis praescriptis § 1 et § 2, Universitatibus vel Facultatibus ius est iis qui ab aliis ad se transierint rationem et ordinem studiorum statuendi.

TITULUS III

De ratione studiorum
(Const. Apost., art. 29-34)

1. — Methodus generalis docendi
(Const. Apost. art. 29-30)

Art. 18

§ 1. — Quae in art. 29 a) et c) Constitutionis Apostolicae de institutione ad Angelici Doctoris rationem, principia, doctrinam statuuntur sancte serventur, ad normam Litterarum Encyclicarum Leonis Pp. XIII Aeterni Patris d. d. 4 Augusti 1879 et Pii Pp. XI Studiorum Ducem d. d. 29 Iunii 1923. 

§ 2. — In parte disciplinarum positiva auditores ita instituantur, ut non solum ipsam doctrinam probe addiscant, sed etiam fontes singulis disciplinis proprios legesque eosdem interpretandi cognoscant atque laboris scientifici subsidia et adiumenta cum fructu adhibere assuescant.

§ 3. — In quaestionibus speculativis sive Theologiae sive Philosophiae adhibeatur methodus quam scholasticam vocant, non neglecta, tam in proponendis argumentis quam in afferendis, disputandis, solvendis difficultatibus, forma syllogistica. Hac autem methodo auditorum mentes ita excolantur, ut apti paratique efficiantur non solum ad falsa systemata erroresque antehac exortos diiudicandos et refutandos, sed etiam ad discernendas et ex veritate aestimandas sententias novas quae forte in disciplinis theologicis vel philosophicis exoriantur.

Art. 19

Disciplinarum principalium, quae Universitatis vel Facultatis veluti summam constituunt, gravitas et excellentia etiam ex numero lectionum et professorum eluceant.

Art. 20

In Facultate Theologica, Iuris Canonici, Philosophica disciplinae principales totae tradendae sunt in scholis.

Art. 21

Sacra Scriptura, Theologia dogmatica, Theologia moralis, Philosophia scholastica, Codex iuris canonici et Ius romanum tradantur lingua latina. Professores autem operam dent ut auditores viro locutionum technicarum plene et accurate intellegant.

Art. 22

In exercitationibus, de quibus in art. 30 § 1 Constitutionis Apostolicae, professoris est principia methodica propriae scientiae exponere, nisi id in cursu peculiari fiat, et eodem rectae applicationi invigilare, ita ut singuli discipuli ad legendos et interpretandos fontes, ad tractandas et diiudicandas quaestiones peculiares et praesertim ad scribendum, etiam in lingua vernacula, de selectis scientiae argumentis instituantur.

Art. 23

Exercitationes initium sumere debent: in Facultate Theologica et Philosophica saltem a tertio curriculi anno, in Facultate Iuris Canonici saltem a secundo, in Pontificio Instituto Utriusque Iuris a secundo, in Pontificio Instituto Biblico, in Pontificio Instituto Studiorum Orientalium, in Pontificio Instituto Archaeologiae Christianae, in Pontificio Instituto Musicae Sacrae iam inde ab anno primo.

Art. 24

In disputationibus scholasticis, de quibus in art. 30 § 2 Constitutionis Apostolicae, aliquis ex auditoribus thesim a Professore indicatam, eodemque vel alio Professore moderante, exponet, demonstrabit atque vindicabit a difficultatibus, quas condiscipuli antea designati, et post hos, pro opportunitate, etiam alii opposuerint.

Art. 25

Ultimo curriculi anno scholae paucae sint; exercitationes autem continuentur quidem, ita tamen ut amplum temporis spatium dissertationi pro Laurea praeparandae relinquatur.

2. — Studiorum curriculum
(Const. Apost., art. 31-32)

Art. 26

Ut studiorum curriculum ad normam art. 32 Constitutionis Apostolicae contrahatur, haec quae sequuntur in primis serventur:

In Facultate Theologica:

qui, studiis mediis classicis rite peractis, Philosophiae scholasticae per biennium operam dederint ad normam art. 16 harum Ordinationum et deinde quadriennium theologicum ad normam can. 1365 C. I. C. rite absolverint, ad quartum curriculi annum, praemisso examine, admitti possunt.

In Facultate Iuris Canonici:

a) qui quadriennium theologicum in aliqua Facultate Theologica canonice erecta et approbata rite peregerint, admitti possunt, nullo facto examine, in primum curriculi annum;

b) qui quadriennium theologicum extra Facultatem Theologicam rite absolverint, ut in Facultatem Iuris Canonici ascribi possint, superare debent examen de Institutionibus iuris canonici;

c) qui quadriennium theologicum, de quo sub litt. a) et b), non peregerint, in Facultatem Iuris Canonici ascribi non possunt, nisi in examine de principiis Philosophiae moralis, Iuris naturalis, Theologiae fundamentalis ac de Institutionibus iuris canonici rite satisfecerint;

d) qui lauream in Iure civili consecuti fuerint, curriculum Facultatis Iuris Canonici biennio conficere possunt, firma pro laicis obligatione examinis praescripti sub litt. c).

In Facultate Philosophica:

a) qui, studiis mediis classicis rite peractis, biennium philosophicum absolverint in schola superiore Philosophiae scholasticae, ab Auctoritate ecclesiastica ad hoc approbata, cui tamen non sit ius conferendi gradus academicos, recipi possunt, facto examine, in tertium annum Facultatis Philosophicae;

b) qui cursum Philosophiae scholasticae extra scholam, de qua sub litt. a), peregerint, curriculum Facultatis Philosophicae triennio conficere possunt.

3.— Disciplinae tradendae et examina
(Const. Apost.. art. 33-34)

Art. 27

Disciplinae principales et auxiliares ab omnibus Universitatibus et Facultatibus tradendae hic subiciuntur, facta singulis Universitatibus et Facultatibus potestate aliquot alias disciplinas omnibus auditoribus praescribendi. Pro Facultate Theologica, Iuris Canonici, Philosophica in Appendice I, his Ordinationibus adiuncta, recensentur, in modum exempli, complures disciplinae speciales et eursua peculiares atque indicantur aliquot eorum sectiones ad normam art. 33 § 2 Constitutionis Apostolicae.

I. - FACULTAS THEOLOGICA

1. — Disciplinae principales:

a) Theologia fundamentalis;

b) Theologia dogmatica;

c) Theologia moralis;

d) Scriptura sacra (i. e. Introductio et Exegesis Veteris et Novi Testamenti);

e) Historia ecclesiastica, Patrologia, Archaeologia christiana;

f) Institutiones iuris canonici.

2. — Disciplinae auxiliares:

a) Lingua hebraica et graeco-biblica;

b) Institutiones systematico-historicae Liturgiae;

c) Ascetica;

d) Quaestiones theologicae ad Orientales maxime spectantes.

3. — Disciplinarum specialium et cursuum peculiarium exempla vide in App. I, n. 1.

II. — FACULTAS IURIS CANONICI

1. — Disciplinae principales:

a) Introductio in scientias iuridicas (Ius naturale, Philosophia iuris);

b) Normae Generales — Liber I Codicis I. C.;

c) De Personis — Liber II Codicis I. C.;

d) De Rebus — Liber III Codicis I. C.;

e) De Processibus — Liber IV Codicis I. C.;

f) De Delictis et Poenis — Liber V Codicis I. C.;

g) Ius publicum ecclesiasticum.

2. — Disciplinae auxiliares:

a) Institutiones iuris romani;

b) Ius concordatarium (ubi viget Concordatum)

c) Elementa iuris civilis vigentis;

d) Historia iuris canonici (fontes, instituta, scientia).

3. — Disciplinarum specialium et cursuum peculiarium exempla vide in App. I, n. 2.

III. —FACULTAS PHILOSOPHICA

1. — Disciplinae principales:

a) Philosophia scholastica, exponenda secundum omnes suas partes (Logica, Cosmologia, Psychologia, Critica seu Criteriologia, Ontologia, Theologia naturalis, Ethica et Ius naturale), praemissa Introductione generali;

b) Historia philosophiae.

2. — Disciplinae auxiliares:

a) Psychologia experimentalis;

b) Quaestiones scientificae cum Philosophia coniunctae ex

Biologia,

Anthropologia,

Mathesi,

Physica, Chimia;

c) Interpretatio textuum selectorum ex Aristotele et S. Thoma Aquinate.

3. — Disciplinarum specialium et cursuum peculiarium exempla vid. in App. I, n. 3.

IV. — PONTIFICIUM INSTlTUTUM BIBLICUM

1. — Disciplinae principales:

a) Quaestiones graviores Introductionis generalis et specialis in sacram Scripturam;

b) Exegesis pericoparum selectarum ex sacris Litteris;

c) Theologia biblica;

d) Cursus altiores de linguis biblicis (hebraica, aramaica, graeco - hellenistica);

e) Lingua aliqua orientalis (praeter hebraicam et aramaicam). Linguae autem inter quas selectio fieri potest, in primis sunt hae: syriaca, accadica et sumerica, arabica, aegyptiaca antiqua.

2. — Disciplinae auxiliares:

a) Historia biblica;

b) Geographia biblica;

c) Archaeologia biblica.

3. — Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

V. — PONTIFICIUM INSTITUTUM STUDIORUM ORIENTALIUM

1. — Disciplinae principales:

a) Theologia fundamentalis et dogmatica cum doctrinis Orientalium dissidentium comparata;

b) Patrologia orientalis;

c) Liturgiae orientales;

d) Historia ecclesiastica orientalium;

e) Ius canonicum orientale.

2. — Disciplinae auxiliares:

a) Introductio in studia orientalia christiana;

b) Archaeologia Orientis christiani;

c) Una ex his linguis: aethiopica, arabica, armena, coptica, georgiana, graeca antiqua et recentior, palaeoslavica, rumena, russica, syriaca, turcica.

3. — Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

VI. — PONTIFICIUM lNSTITUTUM UTRIUSQUE IURIS

Praeter disciplinas Facultatis Iuris Canonici proprias

1. — Disciplinae principales:

a) Ius romanum;

b) lus publicum internum comparatum;

c) Ius poenale comparatum;

d) Ius processuale comparatum;

e) Ius privatum comparatum;

f) Ius internationale.

2. — Disciplinae anxiliares:

a) Oeconomia socialis;

b) Notiones statisticae;

c) Medicina legalis;

d) Historia iuris romani;

e) Historia iuris civilis, praesertim iuris communis.

3. — Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

VII. — PONTIFICIUM INSTITUTUM ARCHAEOLOGIAE CHRISTIANAE

1. — Disciplinae principales:

a) Historia, Liturgia, Hagiographia Ecclesiae antiquae;

b) Architectura et Historia aedificiorum sacrorum Ecclesiae antiquae;

c) Descriptio et Historia coemeteriorum christianorum primae aetatis;

d) Iconographia sacra Ecclesiae antiquae (pictura, sculptura, artes minores );

e) Epigraphia Ecclesiae antiquae.

2. — Disciplinae auxiliares:

a) Introductio critica in fontes historiae Ecclesiae antiquae;

b) Methodologia studiorum de monumentis christianis;

c) Institutiones romanae primorum EccJesiae temporum;

d) Technologia de antiquis monumentis effodiendis servandisque.

3. — Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

VIII. — PONTIFICIUM INSTITUTUM MUSICAE SACRAE 

A) Cantus gregorianus

1. — Disciplinae principales:

a) Theoria gregoriana generalis;

b) Aesthetica, altior Theoria, Palaeographia gregoriana;

c) Institutiones sacrae liturgiae;

d) Exercitationes cantus gregoriani.

2. — Disciplinae auxiliares:

a) Historia musicae, cantus gregoriani, legislationis ecclesiasticae de musica sacra;

b) Solmisationis variae species;

c) Ars recte canendi;

d) Ars gregorianos concentus moderandi:

e) Harmonia et Contrapunctum;

f) Ars pulsandi organum et « pianoforte » quod complementare dicitur;

g) Ars consociandi organum cum cantu gregoriano.

3. — Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

B) Compositio sacrorum concentuum

1. — Disciplinae principales:

Praeter disciplinas de quibus sub litt. A) 1- a), c), d)

a) Harmonia, Contrapunctum, Fuga;

b) Ars componendi secundum varias musicas formas.

2. — Disciplinae auxiliares:

Praeter disciplinas de quibus sub litt. A) 2-a), b) c), f), g)

a) Musicologia;

b) Polyphonia sacra secundum normas veterum summorumque auctorum;

c) Ars chorum moderandi;

d) Ratio iudicandi de musicis compositionibus;

e) Ars symphonica (Strumentazione). 

3. — Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

C) Organum

1. — Disciplinae principales:

Praeter disciplinas de quibus sub litt. A) 1-a), c), d) et B) 1-a)

a) Ars pulsandi organum quod principale dicitur;

b) Ars consociandi ex improviso organum cum cantu gregoriano;

c) Ars componendi in organo modos musicos secundum antiquum ac recentiorem stilum.

2. — Disciplinae auxiliares:

Praeter disciplinas de quibus sub litt. A) 2-a), b), c), g) et B) 2-b), d)

Historia, Structura, Aesthetica organi —Illustriore musicae cum organo auctores — Ratio docendi artem pulsandi organum.

3. — Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

Art. 28

Disciplinae speciales seligantur pro cuiusque Universitatis vel Facultatis traditionibus et regionis necessitatibus, ad principia doctrinae catholicae in varias vitae intellectualis provincias efficacius diffundenda.

Art. 29

§ 1. — Auditores scholas omnes disciplinarum, quae in art. 33 § 3 Constitutionis Apostolicae praescribuntur, frequentare debent. Si quis auditor ab iis ita afuerit (cum vel sine causa), ut omnes absentiae simul sumptae tertiam partem anni aut semestris academici adaequent, annus ille aut semestre numero praescripto non comprehendetur, salvis poenis quibus, si culpam commiserit, vi Statutorum Universitatis vel Facultatis obnoxius esse poterit. § 2. - Exercitationibus, quae Statutis Universitatis vel Facultatis ad normam art. 30 § 1 Constitutionis Apostolicae praescribuntur, auditores ad gradus academicos contendentes non solum interesse, sed communi cum sodalibus labore et propriis commentationibus operam dare debent.

Art. 30

Horae scholarum ne tot sint numero, ut auditores ultra modum onerentur et tempore, quod studio privato, exercitationibus, examinibus parandis impendendum est, priventur.

Art. 31

§ 1. — Examina, de quibus in art. 34 Constitutionis Apostolicae, possunt esse, pro singulis disciplinis, sive unica sive plura, modo universam materiam complectantur.

§ 2. — Examina, de quibus in § 1, possunt fieri aut solum coram aut etiam scripto.

Art. 32

Statutis Universitatis vel Facultatis definiatur, qua ratione examinatores suum de candidato iudicium significare debeant.

Art. 33

In iudicio ultimo de candidatis ad singulos gradus academicos ratio habeatur omnium suffragiorum quae ii in diversis experimentis, sive scripto sive coram factis, tulerunt.

Art. 34

Ad omnia examina coram subeunda Professoribus et auditoribus liber patet aditus.

TITULUS IV

De collatione graduum academicorum 
(Const. Apost.. art. 35- 46)

(Const. Apost., art. 35-49)

Art. 35

Firmo praescripto art. 40 Constitutionis Apostolicae, potestas conferendi Lauream ad honorem tum tantum a Sancta Sede postulari poterit, cum Magnus Cancellarius et duae saltem partes Professorum ordinariorum Universitatis vel Facultatis in id consenserint.

Art. 36

§ 1. — Documenta authentica de collatis gradibus academicis mentionem faciant iuris conferendi gradus academicos, quod Universitas vel Facultas a Sancta Sede impetravit.

§ 2. — Documentis, de quibus in § 1, ab omnibus, ad quos secundum praescripta art. 5, 7° et 6, 7° harum Ordinationum et peculiaria Universitatis vel Facultatis Statuta pertinet, subscribatur; eademque sigillo Universitatis vei Facultatis signentur. 

1. — Licentia
(Const. Apost.. art. 43-44)

Art. 37

§ 1. — Ut quis ad examen Licentiae admittatur, requiritur ut omnibus scholis et exercitationibus a Statutis Universitatis vel Facultatis, ad normam art. 30 et 33 § 3 Constitutionis Apostolicae atque art. 22 et 29 § 1 harum Ordinationum praescriptis, intenuerit et praeterea ut, ad normam art. 29 § 2 earundem Ordinationum, aptitudinis ad laborem scientificum dederit experimentum etiam scriptum.

§ 2. —Experimentum, de quo in § 1, in aliqua schola exercitationum dandum et a Professore ad quem pertinet diiudicandum est.

Art. 38

§ 1. — Qui ad Licentiam contendit in Facultate Theologica, Iuris Canonici, Philosophica, etsi iam annua vel semestri a examina superaverit, subiciendus est examini peculiari ex quo appareat eum praecipuam Facultatis disciplinam Universe callere. Quare hoc examen in Theologia sit: de universa sacra Theologia (Theologia fundamentali, dogmatica, morali speculativa); in Iure canonico: de universo Codice iuris canonici, ratione simul habita legum ecclesiasticarum praecedentium; in Philosophia: de universa Philosophia scholastica. Quae sit in Pontificiis Institutis, de quibus in art. 3 Constitutionis Apostolicae, materia examinis peculiaris, ad normam art. 44 Constitutionis eiusdem subeundi, eorum Statutis definiatur.

§ 2. — Peculiare examen, de quo in § 1, coram dandum est et sit saltem per horam.

§ 3. — Professores, qui in experimento, de quo in § 2, suffragium ferant, sint saltem quattuor.

Art. 39

Salvo praescripto art. 37, ad assequendam Licentiam, praeter examen coram subeundum, de aliqua saltem disciplina e principalibus examen etiam scripto faciendum est.

2. — Laurea
(Const. Apost.. art. 45-46)

Art. 40

Statutis Universitatis vel Facultatis de dissertatione definiatur:

l° quomodo componenda sit,

2° quando et quot exemplaribus sit Universitati vel Facultati exhibenda.

Art. 41

§ 1. — Argumentum dissertationis approbandum est a Professore disciplinae ad quam dissertatio pertinet, de consensu Rectoris vel Praesidis Universitatis vel Facuitatis.

§ 2. — Dissertatio examinanda et diiudicanda est a duobus saltem Professoribus rerum, de quibus agitur, peritis. Prius autem quam a censoribus dissertatio approbata sit, Prolyta seu Licentiatus ad eam paiam defendendam admitti nequit.

§ 3.— Dissertationis defensio sollemniter fiat, invitatis, praeter Auctoritates ecclesiasticas, etiam aliis doctrina atque vitae condicione praestantibus.

§ 4. — Dissertationem oppugnare possunt, praeter censores, de quibus in § 2, et nonnullos Professores ad id designatos, etiam alli qui adsunt.

§ 5. — Professores qui in dissertationis defensione, de qua in § 3, et in experimento ad normam art. 46 § 2 Constitutionis Apostolicae subeundo suffragium ferant, sint saltem quinque.

Art. 42

Examen coram faciendum, de quo in art. 46 § 2 Constitutionis Apostolicae, vel versabitur in definito numero thesium, quae artius sive cum rebus in dissertatione tractatis sive cum disciplinis quibus candidatus peculiariter operam dederit conectuntur; vel erit lectio paiam habenda de argumento delecto ex disciplinis quibus candidatus in primis studuerit.

Art. 43

Universitas vel Facultas exemplar singularum dissertationum approbatarum ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus et ad omnes Universitates vel Facultates studiorum ecclesiasticorum canonice erectas et approbatas, saltem propriae nationis, mittere debet.

TITULUS V

De rebus didacticis et oeconomicis
(Const. Apost., art. 47-52)

1.— Aedificium (Const. Apost., art. 47)

Art. 44

Auditoria sint satis ampla, aëri pervia, decora, ad leges hygienicas et ad consuetudines scholarum in singulis regionibus vigentes accommodata.

2. — Bibliotheca et adiumenta scientifica (Const. Apost., art. 48-49)

Art. 45

§ 1. — Quaevis Universitas vel Facultas bibliotheca consultationis instruatur, in qua inveniantur opera sacra et profana praecipua, ad laborem scientificum tam Professorum quam auditorum necessaria.

§ 2. — Diligenter providendum et certâ pecuniae summâ depositâ cavendum est, ut bibliotheca non solum primo constituatur, sed etiam singulis annis voluminibus tam antiquis quam recens scriptis atque praecipuis periodicis secundum naturam Universitatis vel Facultatis augeatur.

§ 3. — Bibliothecae leges et normae tales statuantur, ut necessitatibus Professorum et auditorum quam maxime consulatur, simulque auditores a periculo vel temporis inutiliter terendi vel damni in fide vel moribus patiendi sedulo praeserventur.

§ 4. — Si singula instituta et laboratoria scientifica suam quodque bibliothecam non habeant, saltem curandum est ut accessus ad bibliothecam omnibus communem facile pateat.

Art. 46

§ 1. — Instituta ac laboratoria scientifica secundum rerum usum et necessitates aetatis nostrae adiumentis omnibus instruantur.

§ 2. — Nulli disciplinae ea desint quibus, pro sua quaeque natura, opus habet ad res suas accurate explanandas et illustrandas, ut sunt tabulae geographicae et historicae, summaria statistica, instrumenta scientifica.

3. — Professorum et Officialium honoraria atque auditorum tributa
(Const. Apost., art. 50-52)

Art. 47

Universitatis vel Facultatis Statutis definiatur quanta Professoribus et Officialibus pro diversis eorum gradibus pendenda sint honoraria. Qua in re ratio habeatur legitimarum consuetudinum in singulis regionibus vigentium et iustarum legum quas similia Athenaea sive publica sive privata sequuntur.

Art. 48

§ 1. — In statuendis quae ad normam art. 51 Constitutionis Apostolicae ratione muneris depositi addicenda sunt, generatim ea serventur quae in singulis regionibus pro casibus similibus statui solent.

§ 2. — Statutis Universitatis vel Facultatis accurate definiatur secundum quas regulas et normas singulis emerita honoraria addicantur.

§ 3. — In regulis et normis, de quibus in § 2, clare significetur qua cautione oeconomica Universitas vel Facultas fidem interponat fore, emerita honoraria certo solvantur.

Art. 49

§ 1. — In definiendo quantum auditores ad Universitatis vel Facultatis sumptus conferre debeant, serventur normae in aliis Athenaeis similibus vigentes, ratione tamen habita communis condicionis oeconomicae auditorum.

§ 2. — Universitas vel Facultas opportunis modis provideat, ne tributorum lege via graduum academicorum illis praecludatur, qui claro ingenio praediti spem faciunt se Ecclesiae valde utiles esse futuros.

§ 3. — Quibus condicionibus tributorum solutio auditoribus aut plene remitti aut in posterum differri possit, simili modo definiatur ac in aliis, eiusdem regionis Athenaeis.

§ 4. — Universitas vel Facultas enitatur ut, quantum fieri potest, eae pecuniae augeantur ex quibus auditorum, qui id merentur, indigentiae succurratur, atque peculiaria constituantur beneficia scholastica, quae vulgo Bursae studiorum appellantur, in auditores optimos alendos et sublevandos eroganda.

§ 5. — Universitas vel Facultas singulis annis pervulget quae et quibus condicionibus beneficia scholastica auditoribus conferantur. Quas Ordinationes omnes et Singulas Ss. mus D. N. Pius divina Providentia Pp. XI ratas habuit, confirmavit, evulgari iussit, contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus S. Callisti, die XII mensis Iunii, in festo Sacratissimi Cordis Iesu, anno MDCCCOXXXI.

C. CARD. BISLETI, Praefectus

 E. Ruffini, Secretarius.

APPENDIX I

Disciplinae speciales et cursus peculiares
secundum art. 27 Ordinationum

(Quae hic exempli causa subiciuntur, neque numero neque nominibus definita sunt, cum et augeri et dividi et diverso modo appellari possint).

1. — Facultas Theologica

Historia sacra Veteris et Novi Testamenti;

Theologia biblica Veteris et Novi Testamenti;

Quaestiones selectae de Inspiratione et Hermeneutica, ratione praesertim habita relationis ad Theologiam fundamentalem et dogmaticam;

Exegesis praecipuorum textuum dogmaticorum Veteris et Novi Testamenti;

Doctrina theologica alicuius Patris vel Doctoris Ecclesiae;

Quaestiones selectae ex Patrologia;

Interpretatio textuum selectorum SS. Patrum et S. Thomae Aquinatis;

Quaestiones selectae ex Theologia dogmatica speculativa;

Quaestiones selectae ex Theologia morali speculativa;

Quaestiones recentiores Apologeticae;

Mariologia;

Theologia pastoralis;

Thcologia mystica;

Theologia liturgica;

Quaestiones selectae ex Archaeologia christiana;

Eloquentia sacra;

Catechetica;

Paedagogia;

Historiographia ecclesiastica;

Historia religionis;

Historia dogmatum;

Historia conciliorum;

Historia theologiae, in primis scholasticae eiusque methodi;

Historia et Fontes theologiae moralis;

Historia et Fontes iuris canonici;

Historia liturgiae;

Historia missionum;

Missiologia;

Ars sacra;

Linguae antiquae ad disciplinas Facultatis utiles.

SECTIONES: Biblica, Dogmatica, Historica, Moralis, Iuridica.

2. — Facultas Iuris Canonici

Ius ecclesiasticum orientale;

Ius liturgicum;

Ius missionum;

Ius romanum;

Diplomatia ecclesiastica;

Oeconomia socialis;

Notiones statisticae;

Medicina legalis;

Iurisprudentia. ecclesiastica;

Praxis processualis canonica;

Methodologia historico-iuridica;

Epigraphia iuridica;

Diplomatica et Palaeographia iuridica;

Historia iuris romani;

Historia diplomatiae ecclesiasticae. SECTIONES: Dogmatica, Practica, Historica.

3. — Facultas Philosophica

Quaestiones selectae ex singulis partibus philosophiae;

Aesthetica;

Moralis socialis et Sociologia;

Expositio doctrinae alicuius ex praecipuis pbilosopbis cum interpretatione textuum selectorum;

Ius gentium;

Paedagogia;

Philosophia scientiarum;

Biologia generalis;

Anthropologia;

Mathesis superiori;

Physica theorica;

Chimia generalis;

Methodologia historica;

Historia unius alteriusve partis philosophiae. SECTIONES: Metaphysica, Ethica, Sociologica, Scientifica, Historica.

APPENDIX II

Normae ad quas, secundum art. 3 Ordinationum,
Universitatis vel Facultatis "Statuta" conficienda sunt

Statuta Universitatis vel Facultatis, praemissa brevi eiusdem historia, declarare debent:

1.— Quem finem Universitas vel Facultas prosequatur; ex quibus scholis constet; quos gradus academicos comerat.

2. — Quis sit Magnus Cancellarius; ex quibus et quomodo eligatur Rector Magnificus vel Praeses et quamdiu munere fungatur.

3. — Quomodo nominentur Decani ceteraeque, si quae sint, Auctoritates Academicae atque Officiales tam maiores quam minores; quamdiu officio fungantur; quae sint eorum munera; ob quas rationes munus suum deponere possint; quae sint eorum honoraria ordinaria et emerita.

4. — Quae consilia habeantur; quomodo consiliarii nominentur; quamdiu in officio permaneant et quae eorum sint munera et iura.

5. — Quae inter Universitatem vel Facultatem ex una parte et clericorum Seminaria vel Collegia ex altera sint rationes; quomodo inter illam et ista distinctio servetur et mutuum auxilium foveatur.

6. — Qui sint Professorum ordines et quot saltem in ordinem Professorum ordinariorum cooptari debeant; quomodo singulorum ordinum Professores nominentur; quae sint normae petendae vel dandae missionis canonicae; qua ratione ab uno ad alium ordinem ascendere possint; quamdiu officio fungantur; quae singulorum ordinum sint munera et iura; quae in singulis sint annua honoraria et horum statis temporibus amplificationes; quae sint honoraria emerita; quibus poenis et quando professores plecti possint.

7. — Quaenam auditorum sint genera; quaenam documenta et quae condiciones ante ascriptionem requirantur; quae pecuniae sint solvendae; quibus condicionibus tributa remitti possint; quae sint condiciones ut quis ex alia Universitate vel Facultate recipi possit; quibus poenis et quando auditores plecti possint.

8. — Quae sit studiorum ratio cum elencho disciplinarum principalium et auxiliarium et specialium atque etiam cursuum peculiarium pro unaquaque Facultate et pro singulis gradibus academicis consequendis; quae disciplinae pro singulis curriculi annis praescriptae siut; quae disciplina e speciales seu cursus peculiares ab auditoribus seligi possint; quot horis in hebdomada singulae disciplinae et cursus tradantur; quae exercitationes, instituta et laboratori a scientifica singulis curriculi annis ab auditoribus frequentari debeant; quae praescribantur examina et quae sint condiciones necessariae ad singulos gradus academicos adipiscendos; quomodo Professores iudicium suum de candidatis proferant; quae documenta graduum academicorum concedantur.

9.— Quae bibliothecae, instituta ac laboratoria scientifica habeantnr et quibus normis generalibus haec omnia regantur.

10. — Quodnam patrimonium habeat Universitas vel Facultas, quomodo id administretur eiusdemque reditus impendantur; cuiusnam iudicio annua ratio accepti et expensi tam praeventiva quam consumptiva, quae dicuntur, subsit; quaenam inspectiones sive ordinariae sive extraordinariae ad pecuniae in scrinio asservatae tutelam habeantur. 

APPENDIX III

Normae pro" Relatione triennali " ad Sacram Congregationen de Seminariis et Studiorum Universitatibus, secundum art. 4, Ordinationum, mittenda

Quattuor partes distinguantur: scientifica, didactica, moralis, oeconomica. De singulis haec referri debent:

1. — Incrementa quae scholis, bibliothecis, institutis et laboratoriis scientifficis allata sint; quid Universitas vel Facultas ad scientiarum incrementum contulerit; quae opera vel dissertationes sive a Professoribus, sive ab aliis, auspice tamen Universitate vel Facultate, edita sint.

2. — Quae calendaria et scholarum programmata Universitas vel Facultas secuta sit.

3. — Quae sive ad Professorum sive ad auditorum statum spectent.

4. — Ratio accepti et expensi superioris triennii.


*A.A.S., vol. XXIII (1931), n. 7, pp. 241-284

(1) I Sam., II, 3.

(2) MATT., XXVIII, 19; MARC.. XVI, 15.

(3) Conc. Vatic. Constit. De fide catholica, cap. 4.

(4) Ad Nationes, I, 1.

(5) S. Thomas, Summa Theol. P. I, q. 1, a. 5.

(6) IAC., I, 17

(7) Sap. I, 4.

(8) I Petr., II, 9.

(9) I Tim., II, 4.

(10) II Cor., X, 5.

 

top